Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 7:7-19 Vulgata Latina (VULG)

7.  Hæc dicit Dominus Deus :Non stabit, et non erit istud ;

8.  sed caput Syriæ Damascus,et caput Damasci Rasin ;et adhuc sexaginta et quinque anni,et desinet Ephraim esse populus ;

9.  et caput Ephraim Samaria,et caput Samariæ filius Romeliæ.Si non credideritis, non permanebitis.

10.  Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :

11.  Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.

12.  Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.

13.  Et dixit : Audite ergo, domus David.Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,quia molesti estis et Deo meo ?

14.  Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

15.  Butyrum et mel comedet,ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

16.  Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.

17.  Adducet Dominus super te, et super populum tuum,et super domum patris tui,dies qui non venerunta diebus separationis Ephraim a Juda,cum rege Assyriorum.

18.  Et erit in die illa : sibilabit Dominusmuscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti,et api quæ est in terra Assur ;

19.  et venient, et requiescent omnesin torrentibus vallium,et in cavernis petrarum,et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.

Read complete chapter Isaiæ 7