Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 7:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.

3.  Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis ;

4.  et dices ad eum : Vide ut sileas ; noli timere,et cor tuum ne formideta duabus caudis titionum fumigantium istorum,in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ;

5.  eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes :

6.  Ascendamus ad Judam,et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.

7.  Hæc dicit Dominus Deus :Non stabit, et non erit istud ;

8.  sed caput Syriæ Damascus,et caput Damasci Rasin ;et adhuc sexaginta et quinque anni,et desinet Ephraim esse populus ;

9.  et caput Ephraim Samaria,et caput Samariæ filius Romeliæ.Si non credideritis, non permanebitis.

10.  Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :

Read complete chapter Isaiæ 7