Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 7:14-25 Vulgata Latina (VULG)

14.  Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum :ecce virgo concipiet, et pariet filium,et vocabitur nomen ejus Emmanuel.

15.  Butyrum et mel comedet,ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.

16.  Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.

17.  Adducet Dominus super te, et super populum tuum,et super domum patris tui,dies qui non venerunta diebus separationis Ephraim a Juda,cum rege Assyriorum.

18.  Et erit in die illa : sibilabit Dominusmuscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti,et api quæ est in terra Assur ;

19.  et venient, et requiescent omnesin torrentibus vallium,et in cavernis petrarum,et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.

20.  In die illa radet Dominusin novacula conducta in his qui trans flumen sunt,in rege Assyriorum,caput et pilos pedum,et barbam universam.

21.  Et erit in die illa :nutriet homo vaccam boum, et duas oves,

22.  et præ ubertate lactiscomedet butyrum ;butyrum enim et mel manducabitomnis qui relictus fuerit in medio terræ.

23.  Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerintmille vites, mille argenteis,in spinas et in vepres erunt.

24.  Cum sagittis et arcu ingredientur illuc :vepres enim et spinæ erunt in universa terra.

25.  Et omnes montes qui in sarculo sarrientur,non veniet illuc terror spinarum et veprium :et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.

Read complete chapter Isaiæ 7