Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 66:16-22 Vulgata Latina (VULG)

16.  quia in igne Dominus dijudicabit,et in gladio suo ad omnem carnem ;et multiplicabuntur interfecti a Domino,

17.  qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortispost januam intrinsecus,qui comedebant carnem suillam,et abominationem et murem :simul consumentur, dicit Dominus.

18.  Ego autem opera eorum et cogitationes eorumvenio ut congregem,cum omnibus gentibus et linguis :et venient, et videbunt gloriam meam.

19.  Et ponam in eis signum,et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentesin mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;in Italiam et Græciam,ad insulas longe,ad eos qui non audierunt de me,et non viderunt gloriam meam.Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;

20.  et adducent omnes fratres vestrosde cunctis gentibusdonum Domino,in equis, et in quadrigis, et in lecticis,et in mulis, et in carrucis,ad montem sanctum meumJerusalem, dicit Dominus :quomodo si inferant filii Israël munusin vase mundo in domum Domini.

21.  Et assumam ex eisin sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.

22.  Quia sicut cæli novi et terra nova,quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.

Read complete chapter Isaiæ 66