Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 66:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,terra autem scabellum pedum meorum.Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?et quis est iste locus quietis meæ ?

2.  Omnia hæc manus mea fecit,et facta sunt universa ista,dicit Dominus ;ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?

3.  Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.Hæc omnia elegerunt in viis suis,et in abominationibus suis anima eorum delectata est.

4.  Unde et ego eligam illusiones eorum,et quæ timebant adducam eis ;quia vocavi, et non erat qui responderet ;locutus sum, et non audierunt ;feceruntque malum in oculis meis,et quæ nolui elegerunt.

5.  Audite verbum Domini,qui tremitis ad verbum ejus.Dixerunt fratres vestri odientes vos,et abjicientes propter nomen meum :Glorificetur Dominus,et videbimus in lætitia vestra ;ipsi autem confundentur.

6.  Vox populi de civitate,vox de templo,vox Dominireddentis retributionem inimicis suis.

7.  Antequam parturiret, peperit ;antequam veniret partus ejus,peperit masculum.

8.  Quis audivit umquam tale ?et quis vidit huic simile ?numquid parturiet terra in die una,aut parietur gens simul,quia parturivit et peperitSion filios suos ?

Read complete chapter Isaiæ 66