Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 66:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,terra autem scabellum pedum meorum.Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?et quis est iste locus quietis meæ ?

2.  Omnia hæc manus mea fecit,et facta sunt universa ista,dicit Dominus ;ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?

3.  Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.Hæc omnia elegerunt in viis suis,et in abominationibus suis anima eorum delectata est.

4.  Unde et ego eligam illusiones eorum,et quæ timebant adducam eis ;quia vocavi, et non erat qui responderet ;locutus sum, et non audierunt ;feceruntque malum in oculis meis,et quæ nolui elegerunt.

5.  Audite verbum Domini,qui tremitis ad verbum ejus.Dixerunt fratres vestri odientes vos,et abjicientes propter nomen meum :Glorificetur Dominus,et videbimus in lætitia vestra ;ipsi autem confundentur.

6.  Vox populi de civitate,vox de templo,vox Dominireddentis retributionem inimicis suis.

7.  Antequam parturiret, peperit ;antequam veniret partus ejus,peperit masculum.

8.  Quis audivit umquam tale ?et quis vidit huic simile ?numquid parturiet terra in die una,aut parietur gens simul,quia parturivit et peperitSion filios suos ?

9.  Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?dicit Dominus.Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?ait Dominus Deus tuus.

10.  Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,omnes qui diligitis eam ;gaudete cum ea gaudio,universi qui lugetis super eam :

11.  ut sugatis et repleaminiab ubere consolationis ejus ;ut mulgeatis et deliciis affluatisab omnimoda gloria ejus.

12.  Quia hæc dicit Dominus :Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,quam sugetis :ad ubera portabimini,et super genua blandientur vobis.

13.  Quomodo si cui mater blandiatur,ita ego consolabor vos,et in Jerusalem consolabimini.

Read complete chapter Isaiæ 66