Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 65:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce servi mei comedent,et vos esurietis ;ecce servi mei bibent,et vos sitietis ;

14.  ecce servi mei lætabuntur,et vos confundemini ;ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,et vos clamabitis præ dolore cordis,et præ contritione spiritus ululabitis,

15.  et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;et interficiet te Dominus Deus,et servos suos vocabit nomine alio :

16.  in quo qui benedictus est super terrambenedicetur in Deo, amen,et qui jurat in terrajurabit in Deo, amen :quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,et quia absconditæ sunt ab oculis meis.

17.  Ecce enim ego creo cælos novos,et terram novam ;et non erunt in memoria priora,et non ascendent super cor.

18.  Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternumin his quæ ego creo :quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,et populum ejus gaudium.

19.  Et exsultabo in Jerusalem,et gaudebo in populo meo,et non audietur in eo ultravox fletus et vox clamoris.

20.  Non erit ibi amplius infans dierum,et senex qui non impleat dies suos,quoniam puer centum annorum morietur,et peccator centum annorum maledictus erit.

21.  Et ædificabunt domos, et habitabunt ;et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.

22.  Non ædificabunt, et alius habitabit ;non plantabunt, et alius comedet :secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,et opera manuum eorum inveterabunt.

23.  Electi mei non laborabunt frustra,neque generabunt in conturbatione,quia semen benedictorum Domini est,et nepotes eorum cum eis.

24.  Eritque antequam clament, ego exaudiam ;adhuc illis loquentibus, ego audiam.

Read complete chapter Isaiæ 65