Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 65:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et vos qui dereliquistis Dominum,qui obliti estis montem sanctum meum,qui ponitis fortunæ mensam,et libatis super eam :

12.  numerabo vos in gladio,et omnes in cæde corruetis :pro eo quod vocavi, et non respondistis ;locutus sum, et non audistis ;et faciebatis malum in oculis meis,et quæ nolui elegistis.

13.  Propter hoc hæc dicit Dominus Deus :Ecce servi mei comedent,et vos esurietis ;ecce servi mei bibent,et vos sitietis ;

14.  ecce servi mei lætabuntur,et vos confundemini ;ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis,et vos clamabitis præ dolore cordis,et præ contritione spiritus ululabitis,

15.  et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ;et interficiet te Dominus Deus,et servos suos vocabit nomine alio :

16.  in quo qui benedictus est super terrambenedicetur in Deo, amen,et qui jurat in terrajurabit in Deo, amen :quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores,et quia absconditæ sunt ab oculis meis.

17.  Ecce enim ego creo cælos novos,et terram novam ;et non erunt in memoria priora,et non ascendent super cor.

18.  Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternumin his quæ ego creo :quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem,et populum ejus gaudium.

Read complete chapter Isaiæ 65