Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 63:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et dixit : Verumtamen populus meus est,filii non negantes ;et factus est eis salvator.

9.  In omni tribulatione eorum non est tribulatus,et angelus faciei ejus salvavit eos :in dilectione sua et in indulgentia suaipse redemit eos,et portavit eos, et elevavit eoscunctis diebus sæculi.

10.  Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,et afflixerunt spiritum Sancti ejus :et conversus est eis in inimicum,et ipse debellavit eos.

11.  Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui.Ubi est qui eduxit eos de maricum pastoribus gregis sui ?Ubi est qui posuit in medio ejusspiritum Sancti sui ;

12.  qui eduxit ad dexteram Moysen,brachio majestatis suæ ;qui scidit aquas ante eos,ut faceret sibi nomen sempiternum ;

13.  qui eduxit eos per abyssos,quasi equum in desertonon impingentem ?

14.  Quasi animal in campo descendens,spiritus Domini ductor ejus fuit.Sic adduxisti populum tuum,ut faceres tibi nomen gloriæ.

15.  Attende de cælo, et videde habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ.Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ?Super me continuerunt se.

16.  Tu enim pater noster :et Abraham nescivit nos,et Israël ignoravit nos :tu, Domine, pater noster,redemptor noster, a sæculo nomen tuum.

17.  Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ;indurasti cor nostrum ne timeremus te ?Convertere propter servos tuos,tribus hæreditatis tuæ.

18.  Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum :hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

19.  Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,neque invocaretur nomen tuum super nos.

Read complete chapter Isaiæ 63