Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 62:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Habitabit enim juvenis cum virgine,et habitabunt in te filii tui ;et gaudebit sponsus super sponsam,et gaudebit super te Deus tuus.

6.  Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ;tota die et tota noctein perpetuum non tacebunt.Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

7.  et ne detis silentium ei,donec stabiliat et donec ponat Jerusalemlaudem in terra.

8.  Juravit Dominus in dextera sua,et in brachio fortitudinis suæ :Si dedero triticum tuum ultracibum inimicis tuis ;et si biberint filii alieni vinum tuumin quo laborasti.

9.  Quia qui congregant illud, comedent,et laudabunt Dominum ;et qui comportant illud, bibentin atriis sanctis meis.

10.  Transite, transite per portas,præparate viam populo :planum facite iter, eligite lapides,et elevate signum ad populos.

11.  Ecce Dominus auditum fecitin extremis terræ :Dicite filiæ Sion :Ecce Salvator tuus venit ;ecce merces ejus cum eo,et opus ejus coram illo.

12.  Et vocabunt eos, Populus sanctus,redempti a Domino ;tu autem vocaberis, Quæsita civitas,et non Derelicta.

Read complete chapter Isaiæ 62