Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 60:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Omne pecus Cedar congregabitur tibi ;arietes Nabaioth ministrabunt tibi :offerentur super placabili altari meo,et domum majestatis meæ glorificabo.

8.  Qui sunt isti qui ut nubes volant,et quasi columbæ ad fenestras suas ?

9.  Me enim insulæ exspectant,et naves maris in principio,ut adducam filios tuos de longe ;argentum eorum, et aurum eorum cum eis,nomini Domini Dei tui,et Sancto Israël, quia glorificavit te.

10.  Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,et reges eorum ministrabunt tibi ;in indignatione enim mea percussi te,et in reconciliatione mea misertus sum tui.

11.  Et aperientur portæ tuæ jugiter ;die ac nocte non claudentur,ut afferatur ad te fortitudo gentium,et reges earum adducantur.

12.  Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,et gentes solitudine vastabuntur.

13.  Gloria Libani ad te veniet,abies, et buxus, et pinus simulad ornandum locum sanctificationis meæ ;et locum pedum meorum glorificabo.

14.  Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi :et vocabunt te civitatem Domini,Sion Sancti Israël.

Read complete chapter Isaiæ 60