Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 60:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Et aperientur portæ tuæ jugiter ;die ac nocte non claudentur,ut afferatur ad te fortitudo gentium,et reges earum adducantur.

12.  Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit,et gentes solitudine vastabuntur.

13.  Gloria Libani ad te veniet,abies, et buxus, et pinus simulad ornandum locum sanctificationis meæ ;et locum pedum meorum glorificabo.

14.  Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te,et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi :et vocabunt te civitatem Domini,Sion Sancti Israël.

15.  Pro eo quod fuisti derelictaet odio habita,et non erat qui per te transiret :ponam te in superbiam sæculorum,gaudium in generationem et generationem :

16.  et suges lac gentium,et mamilla regum lactaberis ;et scies quia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus, Fortis Jacob.

17.  Pro ære afferam aurum,et pro ferro afferam argentum,et pro lignis æs,et pro lapidibus ferrum :et ponam visitationem tuam pacem,et præpositos tuos justitiam.

18.  Non audietur ultra iniquitas in terra tua ;vastitas et contritio in terminis tuis :et occupabit salus muros tuos,et portas tuas laudatio.

19.  Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem,nec splendor lunæ illuminabit te :sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam,et Deus tuus in gloriam tuam.

20.  Non occidet ultra sol tuus,et luna tua non minuetur,quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,et complebuntur dies luctus tui.

21.  Populus autem tuus omnes justi ;in perpetuum hæreditabunt terram :germen plantationis meæ,opus manus meæ ad glorificandum.

22.  Minimus erit in mille,et parvulus in gentem fortissimam.Ego Dominus in tempore ejussubito faciam istud.

Read complete chapter Isaiæ 60