1. Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.
2. Quia ecce tenebræ operient terram,et caligo populos ;super te autem orietur Dominus,et gloria ejus in te videbitur.
3. Et ambulabunt gentes in lumine tuo,et reges in splendore ortus tui.
4. Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ;filii tui de longe venientet filiæ tuæ de latere surgent.
5. Tunc videbis, et afflues ;mirabitur et dilatabitur cor tuum :quando conversa fuerit ad te multitudo maris ;fortitudo gentium venerit tibi.
6. Inundatio camelorum operiet te,dromedarii Madian et Epha ;omnes de Saba venient,aurum et thus deferentes,et laudem Domino annuntiantes.
7. Omne pecus Cedar congregabitur tibi ;arietes Nabaioth ministrabunt tibi :offerentur super placabili altari meo,et domum majestatis meæ glorificabo.
8. Qui sunt isti qui ut nubes volant,et quasi columbæ ad fenestras suas ?
9. Me enim insulæ exspectant,et naves maris in principio,ut adducam filios tuos de longe ;argentum eorum, et aurum eorum cum eis,nomini Domini Dei tui,et Sancto Israël, quia glorificavit te.