Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 60:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,et gloria Domini super te orta est.

2.  Quia ecce tenebræ operient terram,et caligo populos ;super te autem orietur Dominus,et gloria ejus in te videbitur.

3.  Et ambulabunt gentes in lumine tuo,et reges in splendore ortus tui.

4.  Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ;filii tui de longe venientet filiæ tuæ de latere surgent.

5.  Tunc videbis, et afflues ;mirabitur et dilatabitur cor tuum :quando conversa fuerit ad te multitudo maris ;fortitudo gentium venerit tibi.

6.  Inundatio camelorum operiet te,dromedarii Madian et Epha ;omnes de Saba venient,aurum et thus deferentes,et laudem Domino annuntiantes.

7.  Omne pecus Cedar congregabitur tibi ;arietes Nabaioth ministrabunt tibi :offerentur super placabili altari meo,et domum majestatis meæ glorificabo.

Read complete chapter Isaiæ 60