Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 59:3-11 Vulgata Latina (VULG)

3.  Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,et digiti vestri iniquitate ;labia vestra locuta sunt mendacium,et lingua vestra iniquitatem fatur.

4.  Non est qui invocet justitiam,neque est qui judicet vere :sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ;conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.

5.  Ova aspidum ruperunt,et telas araneæ texuerunt.Qui comederit de ovis eorum, morietur ;et quod confotum est, erumpet in regulum.

6.  Telæ eorum non erunt in vestimentum,neque operientur operibus suis ;opera eorum opera inutilia,et opus iniquitatis in manibus eorum.

7.  Pedes eorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem innocentem ;cogitationes eorum cogitationes inutiles :vastitas et contritio in viis eorum.

8.  Viam pacis nescierunt,et non est judicium in gressibus eorum ;semitæ eorum incurvatæ sunt eis :omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.

9.  Propter hoc elongatum est judicium a nobis,et non apprehendet nos justitia.Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ ;splendorem, et in tenebris ambulavimus.

10.  Palpavimus sicut cæci parietem,et quasi absque oculis attrectavimus :impegimus meridie quasi in tenebris ;in caliginosis quasi mortui.

11.  Rugiemus quasi ursi omnes,et quasi columbæ meditantes gememus :exspectavimus judicium, et non est ;salutem, et elongata est a nobis.

Read complete chapter Isaiæ 59