Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 59:12-18 Vulgata Latina (VULG)

12.  Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,et peccata nostra responderunt nobis,quia scelera nostra nobiscumet iniquitates nostras cognovimus.

13.  Peccare et mentiri contra Dominum,et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,ut loqueremur calumniam et transgressionem ;concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.

14.  Et conversum est retrorsum judicium,et justitia longe stetit,quia corruit in platea veritas,et æquitas non potuit ingredi.

15.  Et facta est veritas in oblivionem,et qui recessit a malo, prædæ patuit.Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus,quia non est judicium.

16.  Et vidit quia non est vir,et aporiatus est, quia non est qui occurrat ;et salvavit sibi brachium suum,et justitia ejus ipsa confirmavit eum.

17.  Indutus est justitia ut lorica,et galea salutis in capite ejus ;indutus est vestimentis ultionis,et opertus est quasi pallio zeli :

18.  sicut ad vindictam quasi ad retributionemindignationis hostibus suis,et vicissitudinem inimicis suis ;insulis vicem reddet.

Read complete chapter Isaiæ 59