Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 59:12-14 Vulgata Latina (VULG)

12.  Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te,et peccata nostra responderunt nobis,quia scelera nostra nobiscumet iniquitates nostras cognovimus.

13.  Peccare et mentiri contra Dominum,et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri,ut loqueremur calumniam et transgressionem ;concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.

14.  Et conversum est retrorsum judicium,et justitia longe stetit,quia corruit in platea veritas,et æquitas non potuit ingredi.

Read complete chapter Isaiæ 59