Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 59:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat,neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.

2.  Sed iniquitates vestræ diviseruntinter vos et Deum vestrum ;et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,ne exaudiret.

3.  Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,et digiti vestri iniquitate ;labia vestra locuta sunt mendacium,et lingua vestra iniquitatem fatur.

4.  Non est qui invocet justitiam,neque est qui judicet vere :sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ;conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.

5.  Ova aspidum ruperunt,et telas araneæ texuerunt.Qui comederit de ovis eorum, morietur ;et quod confotum est, erumpet in regulum.

6.  Telæ eorum non erunt in vestimentum,neque operientur operibus suis ;opera eorum opera inutilia,et opus iniquitatis in manibus eorum.

Read complete chapter Isaiæ 59