Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 58:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ;clamabis, et dicet : Ecce adsum.Si abstuleris de medio tui catenam,et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;

10.  cum effuderis esurienti animam tuam,et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua,et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

11.  Et requiem tibi dabit Dominus semper,et implebit splendoribus animam tuam,et ossa tua liberabit ;et eris quasi hortus irriguus,et sicut fons aquarumcujus non deficient aquæ.

12.  Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,fundamenta generationis et generationis suscitabis ;et vocaberis ædificator sepium,avertens semitas in quietem.

13.  Si averteris a sabbato pedem tuumfacere voluntatem tuam in die sancto meo,et vocaveris sabbatum delicatum,et sanctum Domini gloriosum,et glorificaveris eum dum non facis vias tuas,et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :

14.  tunc delectaberis super Domino,et sustollam te super altitudines terræ,et cibabo te hæreditate Jacob patris tui :os enim Domini locutum est.

Read complete chapter Isaiæ 58