Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 58:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Numquid tale est jejunium quod elegi,per diem affligere hominem animam suam ?numquid contorquere quasi circulum caput suum,et saccum et cinerem sternere ?numquid istud vocabis jejunium,et diem acceptabilem Domino ?

6.  Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?Dissolve colligationes impietatis,solve fasciculos deprimentes,dimitte eos qui confracti sunt liberos,et omne onus dirumpe ;

7.  frange esurienti panem tuum,et egenos vagosque induc in domum tuam ;cum videris nudum, operi eum,et carnem tuam ne despexeris.

8.  Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ;et sanitas tua citius orietur,et anteibit faciem tuam justitia tua,et gloria Domini colliget te.

9.  Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ;clamabis, et dicet : Ecce adsum.Si abstuleris de medio tui catenam,et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;

10.  cum effuderis esurienti animam tuam,et animam afflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua,et tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

11.  Et requiem tibi dabit Dominus semper,et implebit splendoribus animam tuam,et ossa tua liberabit ;et eris quasi hortus irriguus,et sicut fons aquarumcujus non deficient aquæ.

12.  Et ædificabuntur in te deserta sæculorum,fundamenta generationis et generationis suscitabis ;et vocaberis ædificator sepium,avertens semitas in quietem.

Read complete chapter Isaiæ 58