Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 58:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Clama, ne cesses,quasi tuba exalta vocem tuam,et annuntia populo meo scelera eorum,et domui Jacob peccata eorum.

2.  Me etenim de die in diem quærunt,et scire vias meas volunt,quasi gens quæ justitiam fecerit,et judicium Dei sui non dereliquerit.Rogant me judicia justitiæ ;appropinquare Deo volunt.

3.  Quare jejunavimus, et non aspexisti ;humiliavimus animas nostras, et nescisti ?Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra,et omnes debitores vestros repetitis.

4.  Ecce ad lites et contentiones jejunatis,et percutitis pugno impie.Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,ut audiatur in excelso clamor vester.

5.  Numquid tale est jejunium quod elegi,per diem affligere hominem animam suam ?numquid contorquere quasi circulum caput suum,et saccum et cinerem sternere ?numquid istud vocabis jejunium,et diem acceptabilem Domino ?

6.  Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ?Dissolve colligationes impietatis,solve fasciculos deprimentes,dimitte eos qui confracti sunt liberos,et omne onus dirumpe ;

Read complete chapter Isaiæ 58