Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 57:16-21 Vulgata Latina (VULG)

16.  Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.

17.  Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum.Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;et abiit vagus in via cordis sui.

18.  Vias ejus vidi, et sanavi eum ;et reduxi eum, et reddidi consolationesipsi, et lugentibus ejus.

19.  Creavi fructum labiorum pacem ;pacem ei qui longe est et qui prope,dixit Dominus, et sanavi eum.

20.  Impii autem quasi mare fervens,quod quiescere non potest,et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

21.  Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

Read complete chapter Isaiæ 57