Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 57:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Justus perit,et non est qui recogitet in corde suo ;et viri misericordiæ colliguntur,quia non est qui intelligat :a facie enim malitiæ collectus est justus.

2.  Veniat pax ;requiescat in cubili suoqui ambulavit in directione sua.

3.  Vos autem accedite huc,filii auguratricis,semen adulteri et fornicariæ.

4.  Super quem lusistis ?super quem dilatastis os,et ejecistis linguam ?Numquid non vos filii scelesti,semen mendax,

5.  qui consolamini in diissubter omne lignum frondosum,immolantes parvulos in torrentibus,subter eminentes petras ?

6.  In partibus torrentis pars tua ;hæc est sors tua :et ipsis effudisti libamen,obtulisti sacrificium.Numquid super his non indignabor ?

7.  Super montem excelsum et sublimemposuisti cubile tuum,et illuc ascendistiut immolares hostias.

8.  Et post ostium, et retro postem,posuisti memoriale tuum.Quia juxta me discooperuisti,et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,et pepigisti cum eis fœdus ;dilexisti stratum eorummanu aperta.

9.  Et ornasti te regi unguento,et multiplicasti pigmenta tua.Misisti legatos tuos procul,et humiliata es usque ad inferos.

10.  In multitudine viæ tuæ laborasti ;non dixisti : Quiescam.Vitam manus tuæ invenisti ;propterea non rogasti.

11.  Pro quo sollicita timuisti,quia mentita es,et mei non es recordata,neque cogitasti in corde tuo ?Quia ego tacens et quasi non videns,et mei oblita es.

Read complete chapter Isaiæ 57