5. Ecce gentem quam nesciebas vocabis,et gentes quæ te non cognoverunt ad te current,propter Dominum Deum tuum,et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
6. Quærite Dominum dum inveniri potest ;invocate eum dum prope est.
7. Derelinquat impius viam suam,et vir iniquus cogitationes suas,et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ;et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
9. Quia sicut exaltantur cæli a terra,sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
10. Et quomodo descendit imber et nix de cælo,et illuc ultra non revertitur,sed inebriat terram, et infundit eam,et germinare eam facit,et dat semen serenti,et panem comedenti :
11. sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ;non revertetur ad me vacuum,sed faciet quæcumque volui,et prosperabitur in his ad quæ misi illud.