Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 54:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Sicut in diebus Noë istud mihi est,cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ;sic juravi ut non irascar tibi,et non increpem te.

10.  Montes enim commovebuntur,et colles contremiscent ;misericordia autem mea non recedet a te,et fœdus pacis meæ non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.

11.  Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,et fundabo te in sapphiris :

12.  et ponam jaspidem propugnacula tua,et portas tuas in lapides sculptos,et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;

13.  universos filios tuos doctos a Domino,et multitudinem pacis filiis tuis.

14.  Et in justitia fundaberis :recede procul a calumnia, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

15.  Ecce accola veniet qui non erat mecum,advena quondam tuus adjungetur tibi.

16.  Ecce ego creavi fabrumsufflantem in igne prunas,et proferentem vas in opus suum ;et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

17.  Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis.Hæc est hæreditas servorum Domini,et justitia eorum apud me, dicit Dominus.

Read complete chapter Isaiæ 54