Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 54:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Noli timere, quia non confunderis,neque erubesces ; non enim te pudebit,quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris,et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.

5.  Quia dominabitur tui qui fecit te,Dominus exercituum nomen ejus,et redemptor tuus, Sanctus Israël :Deus omnis terræ vocabitur.

6.  Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spirituvocavit te Dominus,et uxorem ab adolescentia abjectam,dixit Deus tuus.

7.  Ad punctum in modico dereliqui te,et in miserationibus magnis congregabo te.

8.  In momento indignationis abscondifaciem meam parumper a te ;et in misericordia sempiterna misertus sum tui,dixit redemptor tuus, Dominus.

9.  Sicut in diebus Noë istud mihi est,cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ;sic juravi ut non irascar tibi,et non increpem te.

10.  Montes enim commovebuntur,et colles contremiscent ;misericordia autem mea non recedet a te,et fœdus pacis meæ non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.

11.  Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,et fundabo te in sapphiris :

12.  et ponam jaspidem propugnacula tua,et portas tuas in lapides sculptos,et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;

13.  universos filios tuos doctos a Domino,et multitudinem pacis filiis tuis.

14.  Et in justitia fundaberis :recede procul a calumnia, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

Read complete chapter Isaiæ 54