Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 53:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit :et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum.

7.  Oblatus est quia ipse voluit,et non aperuit os suum ;sicut ovis ad occisionem ducetur,et quasi agnus coram tondente se obmutescet,et non aperiet os suum.

8.  De angustia, et de judicio sublatus est.Generationem ejus quis enarrabit ?quia abscissus est de terra viventium :propter scelus populi mei percussi eum.

9.  Et dabit impios pro sepultura,et divitem pro morte sua,eo quod iniquitatem non fecerit,neque dolus fuerit in ore ejus.

10.  Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.Si posuerit pro peccato animam suam,videbit semen longævum,et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

11.  Pro eo quod laboravit anima ejus,videbit et saturabitur.In scientia sua justificabitipse justus servus meus multos,et iniquitates eorum ipse portabit.

12.  Ideo dispertiam ei plurimos,et fortium dividet spolia,pro eo quod tradidit in mortem animam suam,et cum sceleratis reputatus est,et ipse peccata multorum tulit,et pro transgressoribus rogavit.

Read complete chapter Isaiæ 53