Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 53:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quis credidit auditui nostro ?et brachium Domini cui revelatum est ?

2.  Et ascendet sicut virgultum coram eo,et sicut radix de terra sitienti.Non est species ei, neque decor,et vidimus eum,et non erat aspectus, et desideravimus eum :

3.  despectum, et novissimum virorum,virum dolorum, et scientem infirmitatem,et quasi absconditus vultus ejus et despectus,unde nec reputavimus eum.

4.  Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit ;et nos putavimus eum quasi leprosum,et percussum a Deo, et humiliatum.

5.  Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ;attritus est propter scelera nostra :disciplina pacis nostræ super eum,et livore ejus sanati sumus.

6.  Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit :et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum.

7.  Oblatus est quia ipse voluit,et non aperuit os suum ;sicut ovis ad occisionem ducetur,et quasi agnus coram tondente se obmutescet,et non aperiet os suum.

8.  De angustia, et de judicio sublatus est.Generationem ejus quis enarrabit ?quia abscissus est de terra viventium :propter scelus populi mei percussi eum.

Read complete chapter Isaiæ 53