Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 5:5-17 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et nunc ostendam vobisquid ego faciam vineæ meæ :auferam sepem ejus,et erit in direptionem ;diruam maceriam ejus,et erit in conculcationem.

6.  Et ponam eam desertam ;non putabitur et non fodietur :et ascendent vepres et spinæ,et nubibus mandabone pluant super eam imbrem.

7.  Vinea enim Domini exercituumdomus Israël est ;et vir Judagermen ejus delectabile :et exspectavi ut faceret judicium,et ecce iniquitas ;et justitiam, et ecce clamor.

8.  Væ qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatisusque ad terminum loci !Numquid habitabitis vos soliin medio terræ ?

9.  In auribus meis sunt hæc,dicit Dominus exercituum ;nisi domus multæ desertæ fuerint,grandes et pulchræ, absque habitatore.

10.  Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.

11.  Væ qui consurgitis manead ebrietatem sectandam,et potandum usque ad vesperam,ut vino æstuetis !

12.  Cithara, et lyra, et tympanum,et tibia, et vinum in conviviis vestris ;et opus Domini non respicitis,nec opera manuum ejus consideratis.

13.  Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles ejus interierunt fame,et multitudo ejus siti exaruit.

14.  Propterea dilatavit infernus animam suam,et aperuit os suum absque ullo termino ;et descendent fortes ejus,et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.

15.  Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,et oculi sublimium deprimentur.

16.  Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ;et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

17.  Et pascentur agni juxta ordinem suum,et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.

Read complete chapter Isaiæ 5