Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 5:22-29 Vulgata Latina (VULG)

22.  Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendam ebrietatem !

23.  qui justificatis impium pro muneribus,et justitiam justi aufertis ab eo !

24.  Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,et calor flammæ exurit,sic radix eorum quasi favilla erit,et germen eorum ut pulvis ascendet ;abjecerunt enim legem Domini exercituum,et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.

25.  Ideo iratus est furor Domini in populum suum,et extendit manum suam super eum, et percussit eum :et conturbati sunt montes,et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.In his omnibus non est adversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.

26.  Et elevabit signum in nationibus procul,et sibilabit ad eum de finibus terræ :et ecce festinus velociter veniet.

27.  Non est deficiens neque laborans in eo ;non dormitabit, neque dormiet ;neque solvetur cingulum renum ejus,nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.

28.  Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti.Ungulæ equorum ejus ut silex,et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.

29.  Rugitus ejus ut leonis ;rugiet ut catuli leonum :et frendet, et tenebit prædam,et amplexabitur, et non erit qui eruat.

Read complete chapter Isaiæ 5