Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 5:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cantabo dilecto meocanticum patruelis mei vineæ suæ.Vinea facta est dilecto meoin cornu filio olei.

2.  Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,et plantavit eam electam ;et ædificavit turrim in medio ejus,et torcular exstruxit in ea ;et exspectavit ut faceret uvas,et fecit labruscas.

3.  Nunc ergo, habitatores Jerusalemet viri Juda,judicate inter meet vineam meam.

4.  Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,et non feci ei ?an quod exspectavi ut faceret uvas,et fecit labruscas ?

5.  Et nunc ostendam vobisquid ego faciam vineæ meæ :auferam sepem ejus,et erit in direptionem ;diruam maceriam ejus,et erit in conculcationem.

6.  Et ponam eam desertam ;non putabitur et non fodietur :et ascendent vepres et spinæ,et nubibus mandabone pluant super eam imbrem.

7.  Vinea enim Domini exercituumdomus Israël est ;et vir Judagermen ejus delectabile :et exspectavi ut faceret judicium,et ecce iniquitas ;et justitiam, et ecce clamor.

8.  Væ qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatisusque ad terminum loci !Numquid habitabitis vos soliin medio terræ ?

9.  In auribus meis sunt hæc,dicit Dominus exercituum ;nisi domus multæ desertæ fuerint,grandes et pulchræ, absque habitatore.

10.  Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.

11.  Væ qui consurgitis manead ebrietatem sectandam,et potandum usque ad vesperam,ut vino æstuetis !

12.  Cithara, et lyra, et tympanum,et tibia, et vinum in conviviis vestris ;et opus Domini non respicitis,nec opera manuum ejus consideratis.

13.  Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles ejus interierunt fame,et multitudo ejus siti exaruit.

Read complete chapter Isaiæ 5