Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 49:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,quia in te gloriabor.

4.  Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.

5.  Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Israël non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.

6.  Et dixit : Parum est ut sis mihi servusad suscitandas tribus Jacob,et fæces Israël convertendas :ecce dedi te in lucem gentium,ut sis salus meausque ad extremum terræ.

7.  Hæc dicit Dominus,redemptor Israël, Sanctus ejus,ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,ad servum dominorum :Reges videbunt,et consurgent principes, et adorabuntpropter Dominum, quia fidelis est,et Sanctum Israël qui elegit te.

8.  Hæc dicit Dominus :In tempore placito exaudivi te,et in die salutis auxiliatus sum tui :et servavi te, et dedi te in fœdus populi,ut suscitares terram,et possideres hæreditates dissipatas ;

9.  ut diceres his qui vincti sunt : Exite,et his qui in tenebris : Revelamini.Super vias pascentur,et in omnibus planis pascua eorum.

10.  Non esurient neque sitient,et non percutiet eos æstus et sol,quia miserator eorum reget eos,et ad fontes aquarum potabit eos.

Read complete chapter Isaiæ 49