Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 49:22-26 Vulgata Latina (VULG)

22.  Hæc dicit Dominus Deus :Ecce levabo ad gentes manum meam,et ad populos exaltabo signum meum :et afferent filios tuos in ulnis,et filias tuas super humeros portabunt.

23.  Et erunt reges nutritii tui,et reginæ nutrices tuæ ;vultu in terram demisso adorabunt te,et pulverem pedum tuorum lingent.Et scies quia ego Dominus,super quo non confundentur qui exspectant eum.

24.  Numquid tolletur a forti præda ?aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?

25.  Quia hæc dicit Dominus :Equidem, et captivitas a forti tolletur,et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,et filios tuos ego salvabo.

26.  Et cibabo hostes tuos carnibus suis,et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur,et sciet omnis caroquia ego Dominus salvans te,et redemptor tuus fortis Jacob.

Read complete chapter Isaiæ 49