16. Ecce in manibus meis descripsi te ;muri tui coram oculis meis semper.
17. Venerunt structores tui ;destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18. Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieris,et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
19. quia deserta tua, et solitudines tuæ,et terra ruinæ tuæ,nunc angusta erunt præ habitatoribus ;et longe fugabuntur qui absorbebant te.
20. Adhuc dicent in auribus tuisfilii sterilitatis tuæ :Angustus est mihi locus ;fac spatium mihi ut habitem.
21. Et dices in corde tuo :Quis genuit mihi istos ?ego sterilis et non pariens,transmigrata, et captiva ;et istos quis enutrivit ?ego destituta et sola ;et isti ubi erant ?
22. Hæc dicit Dominus Deus :Ecce levabo ad gentes manum meam,et ad populos exaltabo signum meum :et afferent filios tuos in ulnis,et filias tuas super humeros portabunt.
23. Et erunt reges nutritii tui,et reginæ nutrices tuæ ;vultu in terram demisso adorabunt te,et pulverem pedum tuorum lingent.Et scies quia ego Dominus,super quo non confundentur qui exspectant eum.
24. Numquid tolletur a forti præda ?aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?
25. Quia hæc dicit Dominus :Equidem, et captivitas a forti tolletur,et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo,et filios tuos ego salvabo.