Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 49:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus,et Dominus oblitus est mei.

15.  Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,ut non misereatur filio uteri sui ?Etsi illa oblita fuerit,ego tamen non obliviscar tui.

16.  Ecce in manibus meis descripsi te ;muri tui coram oculis meis semper.

17.  Venerunt structores tui ;destruentes te et dissipantes a te exibunt.

18.  Leva in circuitu oculos tuos, et vide :omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.Vivo ego, dicit Dominus,quia omnibus his velut ornamento vestieris,et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;

19.  quia deserta tua, et solitudines tuæ,et terra ruinæ tuæ,nunc angusta erunt præ habitatoribus ;et longe fugabuntur qui absorbebant te.

Read complete chapter Isaiæ 49