Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 49:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite, insulæ,et attendite, populi de longe :Dominus ab utero vocavit me ;de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.

2.  Et posuit os meum quasi gladium acutum,in umbra manus suæ protexit me,et posuit me sicut sagittam electam :in pharetra sua abscondit me.

3.  Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël,quia in te gloriabor.

4.  Et ego dixi : In vacuum laboravi ;sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi :ergo judicium meum cum Domino,et opus meum cum Deo meo.

5.  Et nunc dicit Dominus,formans me ex utero servum sibi,ut reducam Jacob ad eum,et Israël non congregabitur ;et glorificatus sum in oculis Domini,et Deus meus factus est fortitudo mea.

Read complete chapter Isaiæ 49