Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 48:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Prædixi tibi ex tunc ;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.

6.  Quæ audisti, vide omnia ;vos autem, num annuntiastis ?Audita feci tibi nova ex tunc,et conservata sunt quæ nescis.

7.  Nunc creata sunt et non ex tunc ;et ante diem, et non audisti ea,ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.

8.  Neque audisti, neque cognovisti,neque ex tunc aperta est auris tua :scio enim quia prævaricans prævaricaberis,et transgressorem ex utero vocavi te.

9.  Propter nomen meum longe faciam furorem meum,et laude mea infrenabo te,ne intereas.

10.  Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;elegi te in camino paupertatis.

11.  Propter me, propter me faciam,ut non blasphemer ;et gloriam meam alteri non dabo.

12.  Audi me, Jacob,et Israël, quem ego voco :ego ipse, ego primus,et ego novissimus.

13.  Manus quoque mea fundavit terram,et dextera mea mensa est cælos ;ego vocabo eos,et stabunt simul.

14.  Congregamini, omnes vos, et audite :quis de eis annuntiavit hæc ?Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,et brachium suum in Chaldæis.

15.  Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;adduxi eum, et directa est via ejus.

16.  Accedite ad me et audite hoc :non a principio in abscondito locutus sum :ex tempore antequam fieret, ibi eram :et nunc Dominus Deus misit me,et spiritus ejus.

17.  Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,Sanctus Israël :Ego Dominus Deus tuus,docens te utilia,gubernans te in via qua ambulas.

18.  Utinam attendisses mandata mea :facta fuisset sicut flumen pax tua,et justitia tua sicut gurgites maris :

19.  et fuisset quasi arena semen tuum,et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;non interisset et non fuisset attritumnomen ejus a facie mea.

20.  Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,in voce exsultationis annuntiate :auditum facite hoc,et efferte illud usque ad extrema terræ.Dicite : Redemit Dominusservum suum Jacob.

Read complete chapter Isaiæ 48