Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 48:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite hæc, domus Jacob,qui vocamini nomine Israël,et de aquis Juda existis ;qui juratis in nomine Domini,et Dei Israël recordamininon in veritate neque in justitia.

2.  De civitate enim sancta vocati sunt,et super Deum Israël constabiliti sunt :Dominus exercituum nomen ejus.

3.  Priora ex tunc annuntiavi,et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :repente operatus sum, et venerunt.

4.  Scivi enim quia durus es tu,et nervus ferreus cervix tua,et frons tua ærea.

5.  Prædixi tibi ex tunc ;antequam venirent, indicavi tibi,ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.

6.  Quæ audisti, vide omnia ;vos autem, num annuntiastis ?Audita feci tibi nova ex tunc,et conservata sunt quæ nescis.

Read complete chapter Isaiæ 48