5. Sede tacens, et intra in tenebras,filia Chaldæorum,quia non vocaberis ultradomina regnorum.
6. Iratus sum super populum meum :contaminavi hæreditatem meam,et dedi eos in manu tua :non posuisti eis misericordias ;super senem aggravasti jugum tuum valde.
7. Et dixisti : In sempiternum ero domina.Non posuisti hæc super cor tuum,neque recordata es novissimi tui.
8. Et nunc audi hæc delicata,et habitans confidenter,quæ dicis in corde tuo :Ego sum, et non est præter me amplius ;non sedebo vidua,et ignorabo sterilitatem.
9. Venient tibi duo hæcsubito in die una,sterilitas et viduitas :universa venerunt super te,propter multitudinem maleficiorum tuorum,et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
10. Et fiduciam habuisti in malitia tua,et dixisti : Non est qui videat me.Sapientia tua et scientia tua,hæc decepit te.Et dixisti in corde tuo :Ego sum, et præter me non est altera.
11. Veniet super te malum,et nescies ortum ejus ;et irruet super te calamitasquam non poteris expiare ;veniet super te repente miseriaquam nescies.
12. Sta cum incantatoribus tuiset cum multitudine maleficiorum tuorum,in quibus laborasti ab adolescentia tua,si forte quod prosit tibi,aut si possis fieri fortior.