Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 45:19-25 Vulgata Latina (VULG)

19.  Non in abscondito locutus sum,in loco terræ tenebroso ;non dixi semini Jacob frustra :Quærite me :ego Dominus loquens justitiam,annuntians recta.

20.  Congregamini, et venite, et accedite simulqui salvati estis ex gentibus :nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ,et rogant deum non salvantem.

21.  Annuntiate, et venite,et consiliamini simul.Quis auditum fecit hoc ab initio,ex tunc prædixit illud ?numquid non ego Dominus,et non est ultra deus absque me ?Deus justus, et salvans non est præter me.

22.  Convertimini ad me, et salvi eritis,omnes fines terræ,quia ego Deus, et non est alius.

23.  In memetipso juravi ;egredietur de ore meo justitiæ verbum,et non revertetur :quia mihi curvabitur omne genu,et jurabit omnis lingua.

24.  Ergo in Domino, dicet,meæ sunt justitiæ et imperium ;ad eum venient, et confundenturomnes qui repugnant ei.

25.  In Domino justificabitur, et laudabituromne semen Israël.

Read complete chapter Isaiæ 45