Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 44:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?

9.  Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.

10.  Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?

11.  Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.

12.  Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.

13.  Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;

14.  succidit cedros,tulit ilicem, et quercum,quæ steterat inter ligna saltus ;plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :

15.  et facta est hominibus in focum ;sumpsit ex eis, et calefactus est ;et succendit et coxit panes ;de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;fecit sculptile, et curvatus est ante illud.

16.  Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;

Read complete chapter Isaiæ 44