Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 44:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta præterfluentes aquas.

5.  Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Israël assimilabitur.

6.  Hæc dicit Dominus, rex Israël,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.

7.  Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et quæ futura sunt annuntient eis.

8.  Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?

9.  Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.

10.  Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?

11.  Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.

12.  Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.

13.  Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;

Read complete chapter Isaiæ 44