Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 44:18-28 Vulgata Latina (VULG)

18.  Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.

19.  Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?

20.  Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.

21.  Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.

22.  Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.

23.  Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;jubilate, extrema terræ ;resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum ejus,quoniam redemit Dominus Jacob,et Israël gloriabitur.

24.  Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,et formator tuus ex utero :Ego sum Dominus, faciens omnia,extendens cælos solus,stabiliens terram, et nullus mecum ;

25.  irrita faciens signa divinorum,et ariolos in furorem vertens ;convertens sapientes retrorsum,et scientiam eorum stultam faciens ;

26.  suscitans verbum servi sui,et consilium nuntiorum suorum complens ;qui dico Jerusalem : Habitaberis,et civitatibus Juda : Ædificabimini,et deserta ejus suscitabo ;

27.  qui dico profundo : Desolare,et flumina tua arefaciam ;

28.  qui dico Cyro : Pastor meus es,et omnem voluntatem meam complebis ;qui dico Jerusalem : Ædificaberis,et templo : Fundaberis.

Read complete chapter Isaiæ 44