16. Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;
17. reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;curvatur ante illud, et adorat illud,et obsecrat, dicens :Libera me, quia deus meus es tu !
18. Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.
19. Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?
20. Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
21. Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.
22. Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.
23. Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ;jubilate, extrema terræ ;resonate, montes, laudationem,saltus et omne lignum ejus,quoniam redemit Dominus Jacob,et Israël gloriabitur.
24. Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,et formator tuus ex utero :Ego sum Dominus, faciens omnia,extendens cælos solus,stabiliens terram, et nullus mecum ;
25. irrita faciens signa divinorum,et ariolos in furorem vertens ;convertens sapientes retrorsum,et scientiam eorum stultam faciens ;