Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 44:16-22 Vulgata Latina (VULG)

16.  Medium ejus combussit igni,et de medio ejus carnes comedit ;coxit pulmentum, et saturatus est,et calefactus est, et dixit : Vah !calefactus sum, vidi focum ;

17.  reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ;curvatur ante illud, et adorat illud,et obsecrat, dicens :Libera me, quia deus meus es tu !

18.  Nescierunt, neque intellexerunt ;obliti enim sunt ne videant oculi eorum,et ne intelligant corde suo.

19.  Non recogitant in mente sua,neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant :Medietatem ejus combussi igni,et coxi super carbones ejus panes ;coxi carnes et comedi,et de reliquo ejus idolum faciam ?ante truncum ligni procidam ?

20.  Pars ejus cinis est ;cor insipiens adoravit illud,et non liberabit animam suam :neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.

21.  Memento horum Jacob,et Israël, quoniam servus meus es tu.Formavi te ; servus meus es tu,Israël, ne obliviscaris mei.

22.  Delevi ut nubem iniquitates tuas,et quasi nebulam peccata tua :revertere ad me, quoniam redemi te.

Read complete chapter Isaiæ 44