Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 44:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et nunc audi, Jacob, serve meus,et Israël, quem elegi.

2.  Hæc dicit Dominus faciens et formans te,ab utero auxiliator tuus :Noli timere, serve meus Jacob,et rectissime, quem elegi.

3.  Effundam enim aquas super sitientem,et fluenta super aridam ;effundam spiritum meum super semen tuum,et benedictionem meam super stirpem tuam :

4.  et germinabunt inter herbas,quasi salices juxta præterfluentes aquas.

5.  Iste dicet : Domini ego sum ;et ille vocabit in nomine Jacob ;et hic scribet manu sua : Domino,et in nomine Israël assimilabitur.

6.  Hæc dicit Dominus, rex Israël,et redemptor ejus, Dominus exercituum :Ego primus, et ego novissimus,et absque me non est deus.

7.  Quis similis mei ? vocet,et annuntiet : et ordinem exponat mihi,ex quo constitui populum antiquum ;ventura et quæ futura sunt annuntient eis.

8.  Nolite timere, neque conturbemini :ex tunc audire te feci,et annuntiavi ; vos estis testes mei.Numquid est Deus absque me,et formator quem ego non noverim ?

9.  Plastæ idoli omnes nihil sunt,et amantissima eorum non proderunt eis.Ipsi sunt testes eorum, quia non vident,neque intelligunt, ut confundantur.

10.  Quis formavit deum,et sculptile conflavit ad nihil utile ?

11.  Ecce omnes participes ejus confundentur,fabri enim sunt ex hominibus ;convenient omnes, stabuntet pavebunt, et confundentur simul.

12.  Faber ferrarius lima operatus est,in prunis et in malleis formavit illud,et operatus est in brachio fortitudinis suæ ;esuriet et deficiet,non bibet aquam et lassescet.

13.  Artifex lignarius extendit normam,formavit illud in runcina,fecit illud in angularibus,et in circino tornavit illud,et fecit imaginem viriquasi speciosum hominemhabitantem in domo ;

14.  succidit cedros,tulit ilicem, et quercum,quæ steterat inter ligna saltus ;plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :

15.  et facta est hominibus in focum ;sumpsit ex eis, et calefactus est ;et succendit et coxit panes ;de reliquo autem operatus est deum et adoravit ;fecit sculptile, et curvatus est ante illud.

Read complete chapter Isaiæ 44