Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 43:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et omnem qui invocat nomen meum,in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.

8.  Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ;surdum, et aures ei sunt.

9.  Omnes gentes congregatæ sunt simul,et collectæ sunt tribus.Quis in vobis annuntiet istud,et quæ prima sunt audire nos faciet ?Dent testes eorum, justificentur,et audiant, et dicant : Vere.

10.  Vos testes mei, dicit Dominus,et servus meus quem elegi :ut sciatis, et credatis mihi,et intelligatis quia ego ipse sum ;ante me non est formatus Deus,et post me non erit.

11.  Ego sum, ego sum Dominus,et non est absque me salvator.

12.  Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci,et non fuit in vobis alienus :vos testes mei, dicit Dominus,et ego Deus.

13.  Et ab initio ego ipse,et non est qui de manu mea eruat.Operabor, et quis avertet illud ?

14.  Hæc dicit Dominus, redemptor vester,Sanctus Israël :Propter vos misi in Babylonem,et detraxi vectes universos,et Chaldæos in navibus suis gloriantes.

Read complete chapter Isaiæ 43