Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 43:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Ex quo honorabilis factus es in oculis meis,et gloriosus, ego dilexi te,et dabo homines pro te,et populos pro anima tua.

5.  Noli timere, quia ego tecum sum ;ab oriente adducam semen tuum,et ab occidente congregabo te.

6.  Dicam aquiloni : Da ;et austro : Noli prohibere :affer filios meos de longinquo,et filias meas ab extremis terræ.

7.  Et omnem qui invocat nomen meum,in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.

8.  Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ;surdum, et aures ei sunt.

9.  Omnes gentes congregatæ sunt simul,et collectæ sunt tribus.Quis in vobis annuntiet istud,et quæ prima sunt audire nos faciet ?Dent testes eorum, justificentur,et audiant, et dicant : Vere.

10.  Vos testes mei, dicit Dominus,et servus meus quem elegi :ut sciatis, et credatis mihi,et intelligatis quia ego ipse sum ;ante me non est formatus Deus,et post me non erit.

11.  Ego sum, ego sum Dominus,et non est absque me salvator.

12.  Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci,et non fuit in vobis alienus :vos testes mei, dicit Dominus,et ego Deus.

13.  Et ab initio ego ipse,et non est qui de manu mea eruat.Operabor, et quis avertet illud ?

Read complete chapter Isaiæ 43