Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Isaiæ 43:10-20 Vulgata Latina (VULG)

10.  Vos testes mei, dicit Dominus,et servus meus quem elegi :ut sciatis, et credatis mihi,et intelligatis quia ego ipse sum ;ante me non est formatus Deus,et post me non erit.

11.  Ego sum, ego sum Dominus,et non est absque me salvator.

12.  Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci,et non fuit in vobis alienus :vos testes mei, dicit Dominus,et ego Deus.

13.  Et ab initio ego ipse,et non est qui de manu mea eruat.Operabor, et quis avertet illud ?

14.  Hæc dicit Dominus, redemptor vester,Sanctus Israël :Propter vos misi in Babylonem,et detraxi vectes universos,et Chaldæos in navibus suis gloriantes.

15.  Ego Dominus, Sanctus vester,creans Israël, rex vester.

16.  Hæc dicit Dominus,qui dedit in mari viam,et in aquis torrentibus semitam ;

17.  qui eduxit quadrigam et equum,agmen et robustum :simul obdormierunt, nec resurgent ;contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.

18.  Ne memineritis priorum,et antiqua ne intueamini.

19.  Ecce ego facio nova,et nunc orientur, utique cognoscetis ea :ponam in deserto viam,et in invio flumina.

20.  Glorificabit me bestia agri,dracones, et struthiones :quia dedi in deserto aquas,flumina in invio,ut darem potum populo meo, electo meo.

Read complete chapter Isaiæ 43