9. Quæ prima fuerunt, ecce venerunt ;nova quoque ego annuntio :antequam oriantur,audita vobis faciam.
10. Cantate Domino canticum novum,laus ejus ab extremis terræ,qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ;insulæ, et habitatores earum.
11. Sublevetur desertum et civitates ejus.In domibus habitabit Cedar :laudate, habitatores petræ ;de vertice montium clamabunt.
12. Ponent Domino gloriam,et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
13. Dominus sicut fortis egredietur,sicut vir præliator suscitabit zelum ;vociferabitur, et clamabit :super inimicos suos confortabitur.
14. Tacui semper,silui, patiens fui :sicut parturiens loquar ;dissipabo, et absorbebo simul.
15. Desertos faciam montes et colles,et omne gramen eorum exsiccabo ;et ponam flumina in insulas,et stagna arefaciam.
16. Et ducam cæcos in viam quam nesciunt,et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ;ponam tenebras coram eis in lucem,et prava in recta ;hæc verba feci eis,et non dereliqui eos.
17. Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione,qui confidunt in sculptili ;qui dicunt conflatili :Vos dii nostri.